Page:FC 1042.djvu/496

From GATE
Revision as of 11:34, 25 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 240v



Iesus Christus Dominus noster nihil ociosum[1] permisit esse: non aspectum rerum: non auditum illius[2] vocis[3]: nec illud ociosum[4] fuit, quod ad quaedam loca diverteret[5], aut[6] ad quosdam homines oculos divexerit[7], quod nunc in terra, nunc in mari, nunc domi, nunc foris, nunc inter homines, nunc solus esse voluerit. Ipsius stare, ipsius sedere, ipsius ambulare, ipsius commedere, ipsius[8] dormire, et cetera: ociosa[9] enim non fuerunt, nos igitur non sinamus ociosum esse, quando[10] ad unum quemlibet[11], quacumque occasione accesserimus, sive ad visitandum, sive ad confitendum, sive[12] ad commedendum, sive ad quodvis nogotium spirituale peragendum[13] adducti fuerimus.

Remedium etc. Unum efficax remedium hic notato circa[14] tentationes carnales[15], occasionaliter occurrere solentes[16] illis qui transeunt[17] per diversoria, et per domos saecularium

_______________

  1. ociosum] otiosum MF
  2. illius] ullius MF
  3. vocis] add. sed MF
  4. ociosum] otiosum MF
  5. diverteret] deverteret MF
  6. aut] quod MF
  7. divexerit] direxerit MF
  8. ipsius] om. MF
  9. ociosa] otiosa MF
  10. quando] quod MF
  11. quemlibet] add. vel praetereundum vel videndum MF
  12. sive ... sive] add. minus autem si MF
  13. sive ... peragendum] vel ad aliis convivendum aliquo MF
  14. circa] contra MF
  15. carnales] add. quae MF
  16. solentes] solent MF
  17. transeunt] om. MF