Page:FC 1042.djvu/483

From GATE
Revision as of 09:32, 29 June 2026 by Lily Brustkern (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 234r



(siquidem Deo placeret) quam huiusmodi opera, quae apud me[1] spiritualia[2] videbantur, vilia esse, et parva, subsecuta est magna confortatio in spiritu humilitatis, apertusque est mihi melius, quam umquam[3], valor operum vilibus impensorum etc. valor illorum operum, quae recta intentione minimis personis, vilibusque secundum Mundum, et abiectis impenduntur etc.[4]

Erigantur igitur[5] huc lapides, et notentur non solum bona, quae parvulis non[6] absconduntur a Deo, sed illa etiam[7], darem operam parvulis etc. quae aperiuntur dantibus operam suam eisdem parvulis, quod ipsum est esse parvulum[I]. Hic optabam mea ex parte, et valde praeciosum[8] ducebam docere semper[9] rudes, pueros, rusticos, pauperes, et quoscumque[10] docere derelictos etc. maxime derelictos, quamvis enim maior fructus saepe videatur dum erudimus magnos secundum saeculum Deus tamen maiorem benedictionem dare solet ei fructui, qui est circa minimos suos, quia[11] dicit: "Quod uni ex minimis
_______________

  1. quod ... parvulum] cf. Mt 18,3

_______________

  1. me] illum MF
  2. spiritualia] specialiter MF
  3. umquam] unquam MF
  4. etc.] om. MF
  5. igitur] add. et MF
  6. non] om. MF
  7. etiam] quoque MF
  8. praeciosum] preciosum MF
  9. semper] add. solos MF
  10. quoscumque] quosque MF
  11. quia] qui et add. enim MF [p. 687]