Page:FC 1042.djvu/458

From GATE
Revision as of 12:55, 23 June 2026 by Lily Brustkern (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 221v



in periculis evidentissimis suae damnationis. Veniebat in mentem Lutherus rex Angliae, et Turcha[1] cum aliis aliquot. Pietas Dei ut peccatores vivant. Considerabam autem pietatem illam Dei, qua fit, ut tamdiu vivant huiusmodi homines, sicut et alii multi peccatores, quorum ego primus sum. Intellexi autem id, quod in meum Iudicium, et mei simillimum facile accipi posset, fieri etenim potest, ut Deus non solum det talibus tempus penitentiae[2], expectans[3] eorum conversionem, quam per se possent ipso dante adhuc operari, sed etiam, ut expectet[4] utrum aliquis velit amplius orare pro talibus, aut dare operam circa eorum ad ecclesiam[5] conversionem. Ipse facile dat tempus Turcae huic Sulimano[6], ut etiam videat, num aliquis ex nobis christicolis[7] tandem antequam ille moriatur velit ei succurrere. Praedicatores videant ne multi pereant eorum culpa. Nobis igitur quibus data est praedicandi, et[8] docendi potestas, valde videndum est, ne multi pereant ob culpam nostram, et propter negligentiam nostram. Timen=

_______________

  1. Turcha] Turca MF
  2. penitentiae] poenitentiae MF. Alternative spellings.
  3. expectans] exspectans MF. Alternative spellings.
  4. expectet] exspectet MF. Alternative spellings.
  5. ad ecclesiam] om. MF
  6. Sulimano] Solimano MF
  7. christicolis] christianis. MF
  8. et] ac MF