f. 221v
in periculis evidentissimis suae damnationis.
Veniebat in mentem Lutherus rex Angliae, et
Turcha cum aliis aliquot.
Pietas Dei ut peccatores vivant.
Considerabam autem pietatem illam Dei, qua fit, ut tamdiu vivant huiusmodi homines, sicut et alii multi peccatores, quorum ego primus sum.
Intellexi autem id, quod in meum Iudicium, et mei simillimum facile accipi posset, fieri etenim potest, ut Deus non solum det talibus tempus penitentiae, expectans eorum conversionem, quam per se possent ipso dante adhuc operari, sed etiam, ut expectet utrum aliquis velit amplius orare pro talibus, aut dare operam circa eorum
ad ecclesiam[1]
conversionem.
Ipse facile dat tempus Turcae huic Sulimano, ut etiam videat, num aliquis ex nobis
christicolis[2]
tandem antequam ille moriatur velit ei succurrere.
Praedicatores videant ne multi pereant eorum culpa.
Nobis igitur quibus data est praedicandi,
et[3]
docendi potestas, valde videndum est, ne multi pereant ob culpam nostram, et propter negligentiam nostram.
Timen=
_______________