f. 215r
visitatio eis et
toto[1]
mundo cooperata fuerit, per aliam igitur viam merito reversi in regionem suam dicuntur.
Hic ego sensi quandam[2] in
animam meam[3]
difficultatem, et
duritiam[4],
qua prohibebar a gaudio, et devotione tam sanctae et sublimis sollemnitatis[5], super qua re tale habui responsum in meipso:
Dies est trium Regum, et adorationis veri Regis.
Patere igitur hanc difficultatem, et gravamen, sciens, quod sic melius
videbis[6],
num sis Rex tui nec ne.
Parum
est enim[7]
regere se ipsum, ac vincere, cum iuxta Christum per devotion[em] positi
sumus[8],
vera autem victoria, et verum
Regnum[9],
et[10]
potens magis cognoscitur cum abesse videtur Rex noster, qui bella nostra pro nobis gerere solet donec reges nos ipsos effecerit.
Dum dicitur:
"Omnes de Sabba venient, et omnes
Reges[11]
servient ei"[I]
ex abundantia bonae spei Prophetarum et Spiritus qui in ipsis loquebatur, accipiendum est, qui vult omnes homines salvos fieri et omnibus mediatorem sufficientem atque media dedit. Potest quoque intelligi
_______________
- ↑ cf. Is 60,6; Ps 71,11
_______________