f. 210r
quantum ad iustitiam, et quasi bracchium[1] potentiae Christi in quantum ipse Dominus Dominantium est, sed quae omnia subiecta sunt pedibus Christi, licet
multa restent adhuc[2]
actualiter subicienda[3].
Et quia data
est[4]
Christo omnis potestas, sive in Coelo, sive in terra, hinc fit ut sine auctoritate Vicarii Christi, qui est Summus Pontifex non possit esse
nullus[5]
Christianus Imperator.
Duo igitur nunc sunt, qui Christum quodam[m]odo repraesentant, Summus Pontifex,
et[6]
Imperator
Romanus[7].
Illi[8]
quidem Christum Sacerdotem, Profetam[9], et Pontificem,
ac[10]
Pastorem, et ministrum omnis Sacrae dispensationis.
Hic autem Christum Regem,
Imperatorem[11],
et
Dominatorem[12],
qui habet Potestatem regendi,
et Imperandi[13]
in virga ferrea, sed quoniam
Christus[14]
Imperatoria potestas subiecta Papae.
talem auctoritatem sibi acquisivit
licet etiam sc ... nt essent[15]
per passionem et obedientiam, ideo ipsa subiecta est Pontificatui ipsius ad haec
potest[16]
dici quoque
_______________
- ↑ bracchium] brachium MF
- ↑ multa restent adhuc] adhuc multa restent MF
- ↑ subicienda] subiicienda MF
- ↑ est] om. MF
- ↑ nullus] ullus MF
- ↑ et] add. summus rex, id est MF
- ↑ Romanus] add. et MF
- ↑ Illi] Ille MF
- ↑ profetam] prophetam MF
- ↑ ac] et MF
- ↑ Imperatorem] om. MF
- ↑ Dominatorem] add. et MF
- ↑ et Imperandi] om. MF
- ↑ Christus] om. MF
- ↑ licet ... essent] (cum sua esset) MF
- ↑ potest] om. MF