f. 195v
adhiberi, inibi esse possunt cantus humanae vocis instrumenta varia manibus humanis confecta.
Rustici frondes, herbas, et serta ex his
conserta[1]
afferunt[2] ad hunc cultum.
Artifices variis modis ad eundem se quoque exercent; sic itaque fit ut omnes omnino homines possint
et[3]
corporaliter Christo servire, omniaque
membra[4]
eius obsequio ex[h]ibere, a quo ipsa habent.
Eodem die ego sensi magnam devotionem et bonum spiritum ad offerendum me totum in cultum Christi, offerebam
memoriam, intellectum[5],
et voluntatem, et quinque sensus exteriores et quicquid reliquum est in me; offerebam inquam haec omnia ipsi ad glorificandum, et colendum ipsum deinde etiam ad serviendum, et obediendum ipsi in
sanctificatione[6],
eo quia[7]
propter ipsum velim totus exerceri, et expendi ad utilitatem proximi, propter charitatem ipsius.
Dabatur quoque ut optarem secundum omnes partes animae, et corporis immisceri[8]
ipsum Christum
_______________