f. 193v
unquam[1]
fueram expertus tam evidenter, licet frequenter mihi datum fuerit desiderium illam habendi, ipsa autem erat in hoc quod
Mens elevata ad conspectum Dei.
mens mea firmius et stabilius solito elevaretur ad conspectum Dei qui est in Coelis.
Alias ego
sensi saepe[2]
maiorem devotionem circa intelligentiam verborum, aut in aliquo spiritu qui animam meam vel compungeret, vel quocumque modo devotam faceret.
Hic ego vero fuit elevatio apicis mentalis in
qua[3]
dabatur apprehendere praesentiam Dei prout ipse habitat in templo suo Coelesti, et sic coepi hic desiderare, et animo
revoluere[4],
quid[5]
posthac
vellem[6]
quaerere, ut augeatur talis gratia ad dicendas quascumque orationes meas vocales, aut mentales difficilis
enim[7]
videbatur
aliquantulum[8]
talis mentis tensio ad ipsum Deum sed spes bona erat quod gratia confortatura esset mentem meam.
Faciliusque[9]
quoque videbatur posse tempore orationis figi mentem vel in Christum crucifixum quasi esset coram me, vel in Virginem Matrem, aut etiam
in[10]
_______________