Page:FC 1042.djvu/333

From GATE
Revision as of 09:01, 31 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 159r



gnitus [incognitus] a nobis, dolui ergo, quod non adiuvissem ipsum circa curam iuvenis sibi commissi quantum potuissem, cum tamem ipse met Angelus humiliasset mihi, et obedientem conservasset iuvenem non permittens, ut malus spiritus ipsius me molestaret, quantum ego merebar etc.[1]

Hinc cum multum[2] considerassem de officio Angelorum circa homines, clare sensi, quod[3] necessarium sit, ut spiritus ille, qui omnia perfectissime continet, adaptet ipsis animas nostras ex intimis, et eos[4] moderet[5] per infusionem bonorum[6] suorum. Rogandus est igitur Christus, ut ille nobis conservet spiritum suum, sine cuius operatione, etiam boni Angeli nostri non sufficerent ad moderationem spirituum nostrorum, sine tactibus enim divinis vana[7] vana verba sine tactibus divinis, etc. omnia verba viderentur, quae efficaciam non habent, videlicet[8] ad penetrationem intimorum nostrorum. Est autem sermo Dei vivus, efficax, ac[9] penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens[10]

_______________

  1. etc.] om. MF
  2. multum] multa MF
  3. quod] quam MF
  4. eos] eas MF
  5. moderet] moderetur MF
  6. bonorum] donorum MF
  7. vana] caetera MF
  8. videlicet] usque MF
  9. ac] et MF
  10. et pertingens] discretor spirituum et intentionum cordis MF