Page:FC 1042.djvu/313

From GATE
Revision as of 08:36, 31 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 149r



habent sublevamen, nisi a Deo per Christum et Sanctos eius, ego sensi magnum desiderium in hoc ut similiter Sancti orent pro his, qui laborant in sua Patria, etc. Sancti, qui iam sunt in coelis unusquisque spiritualiter[1] pro his, qui laborant in sua patria, et pro animabus suae Regionis dignentur orare et excusare nos pro hac re. Ego offerebam Missam, rogabam etiam Patrem Coelestem, ut quotiescumque nominaremus, Memento[2] filii tui[3], id est, Iesu dignaretur respicere ad omnes eos qui aliqua parte salutis indigent, sive in hoc mundo, sive in Purgatorio. Orare ut Deus recordetur semper meritorum et desideriorum Iesu Christi etc. Item quod semper recordetur omnium meritorum ipsius Iesu, et omnium desideriorum, quae ipse quamdiu vixit in vita mortali habuit in salutem hominum. Hac[4] die dum semel venisset in mentem meam, quod instaret tempus, in quo nos possemus egere rebus, quae ad victum necessarium pertinent, ego sensi magnum, et bonum desiderium

_______________

  1. spiritualiter] specialiter MF [p. 609]
  2. Memento] nomen MF
  3. tui] sui MF
  4. Hac] Hoc MF