Page:APUG 1053.djvu/115

From GATE
Revision as of 14:09, 17 December 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Matris consortium aspiranti, observandae sunt, ut nimirum
castus sit purusque mente, corpore, verbo, et
opere. Primum assequetur, si per frequens piae mentis
exercitium ad eam qua precibus, qua corporis afflictionibus
obtinendam recurrit, utpote quae sola per filii sui
merita eam nobis quam benignissime et abundantissime
praestare poterit; siquidem tanto ad suis devotis clientulis
succurrendum, proniorem, proclivioremque se sentit
pia Mater, quanto in iis maius studium, et ad id, quod
quaerunt, obtinendum, maior cura, et sollicitudo viguerit.
Ante omnia vero filiali quadam fiducia ad eam
recurrant, quo poterunt, amoris affectu, hanc adeo beneplacitam
filio, Matrique Virtutem in utroque imitaturi;
quod ut commodius, exactiusque fiat, certis
diebus praecipue die Sabbati intemeratam, et ab omni
labe peccati originalis purissimam conceptionem excolant,
et juxta eam, animam suam, quoad homini peccatis
sub- in hac mortali vita licet, disponant, filiali
affectu eam deprecantes, ut per summam a Deo suae
Matri, et nulli alteri concessam praerogativam, qua nulla
ei major a Deo praestari potuit, nonnullis in Te guttulis
derivatis, ad hanc omni studio imitandam, apti fiant
et idonei, utpote qua sola Deo, Matrique proximus ob
puritatis et continentiae integritatem similis efficiatur,
Memorent saepius summam hujus virtutis in Virgine
praestantiam; dum enim Dei maternitas ei ad
Angelo nunciaretur, ob insolitum nuncium turbata
respondit, et quomodo istud fiet cum virum non cognosco?
quasi consultius fore judicarit, Matris Dei dignitate
Supereminentissima carere, quam voti, quo suam
Deo Virginitatem devouerat, jacturam facere. Nam uti
recete Albertus in paradiso anime dicit: Qui castitatem ferventer