Page:FC 1042.djvu/334

From GATE
Revision as of 14:40, 6 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 159v



usque ad divisionem animae[1] et spiritus, compagum quoque[2], ac[3] medullarum, et discretorum cogitationum, et intentionum cordis etc.[4] Haec inquam habet divinus sermo, si per Spiritum Sanctum doceatur, et sug[g]eratur ad concipiendam spem maiorem contra omnia pericula viarum. Ego hic sensi magnum desiderium, ut multi boni, et patientes, eas peragerent, quorum patientia, et orationes impetrarent a Deo gratiam pro caeteris post se perfecturis[5], et peregrinaturis. In hoc die post missam dum considerarem diversitatem spirituum, qui me frequenter agitarunt, et varium esse fecerunt[6] circa possibilitatem faciendi fructum in Germania, ego notavi non non adherendum verbis illius spiritus, qui omnia facit impossibilia etc. esse adherendum ullo modo verbis illius, qui omnia facit impossibilia, et semper adducit inconvenientia, sed potius verbis, et sensibus illius, qui ostendit possibilitatem, et

_______________

  1. animae] carnis MF [p. 618]
  2. compagum quoque] om. MF
  3. ac] et MF
  4. et discretorum ... etc.] om. MF
  5. perfecturis] profecturis MF
  6. fecerunt] effecerunt MF