inquisitum coleret, amaret, aeternumque per beatifici
gaudii fruitionem glorificaret. Hinc eundem ob finem duplicem,
substantiam intellectualem in tempore condidit, unam pure spiritualem,
cuiusmodi nostrum genus est, de quo postea; alteram
ex corpore et spiritu constitutam, humanisam videlicet:
Quoniam vero homo corporeus sine corpore vivere nequibat,
hinc dignum ei habitaculum divinae providentiae dispositione
praeparavit, quemmundum dicimus, eo ordine, iis
rerum necessariarum subsidiis adornatum, quem tibi in nuperis
nostris Itinerariis fuse exhibui, omnia arcana
evolvi, in quo nihil quidem adeo minutum et exiguum
vidisti, quod non altissimos in natura rerum fines a sapientissimo
opifice in hominis gratiam intentos obtineat.
Atque haec fuit prima divinae intentionis, tum
hominis tum Mundi condendi ratio, ut esset creatura
rationalis corporea, quae eum cognosceret, cognitum amaret,
coleret, adoraret, aeternumque possideret; erat
autem id divinae bonitati quam maxime congruum et
consentaneum; etsi enim ex se et sua natura independens,
nullius indigus, solo seipso sufficiens; bonitas tamen
Dei adeo ad diffundendum se prona, veluti iure quodam
postulare videbatur, ut esset extra se ad similitudinem
divinae naturae producta creatura divinae cognitionis
et amoris particeps; hoc enim pacto virtutes
divinae et attributa, quae ni divinae essentiae inaccessa
caligine condebantur, per creati intellectus virtutem,
evolverentur ad extra, adeoque bonitas, iustitia, misericordia,
veritas, sapientia et omnipotentia ex effectuum,
quos in Mundo tam sensibili, quam intellectuali operabatur,
diversitate luculentius cum summa Dei optimi
maximi gloria paterent; adeoque bonitas et misericordia
Dei hominem allicerent, institia vero a malo averteret;
sapientia vero et omnipotentia ad eum inquirendum
possidendumque per admirationem in operibus conceptam
instimularent. Theodidactus. Optime cepi, quae sapienter
Page:APUG 1053.djvu/9
From GATE
This page has been proofread