Page:FC 1042.djvu/483

From GATE
Revision as of 10:48, 24 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 234r



(siquidem Deo placeret) quam huiusmodi opera, quae apud me[1] spiritualia[2] videbantur, vilia esse, et parva, subsecuta est magna confortatio in spiritu humilitatis, apertusque est mihi melius, quam umquam, valor operum vilibus impensorum etc. valor illorum operum, quae recta intentione minimis personis, vilibusque secundum Mundum, et abiectis impenduntur etc.[3]

Erigantur igitur[4] huc lapides, et notentur non solum bona, quae parvulis non[5] absconduntur a Deo, sed illa etiam[6], darem operam parvulis etc. quae aperiuntur dantibus operam suam eisdem parvulis, quod ipsum est esse parvulum[I]. Hic optabam mea ex parte, et valde praeciosum ducebam docere semper[7] rudes, pueros, rusticos, pauperes, et quoscumque[8] docere derelictos etc. maxime derelictos, quamvis enim maior fructus saepe videatur dum erudimus magnos secundum saeculum Deus tamen maiorem benedictionem dare solet ei fructui, qui est circa minimos suos, quia[9] dicit: "Quod uni ex minimis
_______________

  1. quod ... parvulum] cf. Mt 18,3

_______________

  1. me] illum MF
  2. spiritualia] specialiter MF
  3. etc.] om. MF
  4. igitur] add. et MF
  5. non] om. MF
  6. etiam] quoque MF
  7. semper] add. solos MF
  8. quoscumque] quosque MF
  9. quia] qui et add. enim MF [p. 687]