Protulit panem et vinum, haeretici huius
temporis, et cum eis Cajetanus in hunc locum
dicunt prolatum panem, et vinum ad refici
endos milites Abrahae, non ad sacrifi
cium.[1] At catholici volunt prolatum pa
nem et vinum ut p° libarentur Deo in
gratiarum actionem pro victoria Abrahae, et deinde
darentur populo Abrahae, ut esset perfecta
figura Eucharistiae. hoc esse verum patet
p° ex communi consensu omnium patrum. 2°
ex ps. 109, tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech.[2] 3° ex eo quod sequitur
erat enim sacerdos Dei.[3] nam illud vav
in scriptura saepe est causalis, ut gen.
30 v. 27 נִחַשְׁתִּי וַיְבָרְכֵנִי יְהוָה
expertus, quod benedixerit mihi Deus.
De ipsa voce sacerdos כֹהֵן est
etiam quaestio. nam in scripturis accipitur interdum
pro principe, ut 2 reg. 3. filii David sacer
dotes erant.[4]et sic heretici contendunt, hic
accipi debere, et cum eis aliqui rabinorum.
---page break---