Page:APUG 0385-B.pdf/64

From GATE
This page has not been proofread


De urbe Salem. omnes fere putant,
Salem esse Hierusalem, quia in ps. 76
dicitur et factus est in Salem taberna locus
eius, et habitatio eius in Syon.[1] At Hieronymus
in epistula ad Evagrium constanter id negat,
et vult Salem esse urbem prope Scyto
polim.[2] qualis sententia mihi videtur verissima.
p° quia Hieronymus dicit, ibi adhuc ostendi
reliquas palatii Melchisedech. 2°quia
urbs illa quaedam prope Scytopolim vere vo
catur Salem Gen. 24[3] et Jo. 3[4], quod
autem Hierusalem dicatur Salem, non potest osten
di ullo testimonio scripturae. 3° quia
salem, quod est prope scytopolim est plane
in via per quam veniebat Abraham rediens
a Dan ad convalem Mambre, Hierusalem
autem procul inde abest. neque argumentum in
contrarium convincit, nam scriptura psalmi vult
dicere, prius in salem fuisse locum Dei,
nmirum tempore legis naturae, quia ibi erat Mel
chisedech, et deinde translatum in syon tempore
legis scriptae. adde quod 70 legerunt שָׁלוֹם
non שָׁלֵם et verterunt in pace
---page break---

  1. Psalm 76,3 in the Hebrew Bible.
  2. Eusebii Hieronymi Epistulae, Patrologia Latina, XXII Epist. 73, 680.
  3. =Gen 14,18.
  4. Joh 3,23.