f. 244v
Christi qui cum Matre stabat ante crucem eius, a quo diligebatur. Sumantur igitur prae oculis illae
4or
personae[1]:
Dominus Iesus[2]
Christus[3]
in cruce.
Bonus latro cruci alligatus.
Beata virgo stans prope crucem, et Sanctus Ioannes Evangelista.
Sancti Fabianus et Sebastianus advocati Societatis. Hoc die ego celebravi missam de festo, offerendo sacrificium in hoc, ut isti Sancti martyres habeant intelligere super tribulationibus et adversitatibus[4] nostrae Societatis etc.[5]
In primis diebus huius novi anni ego sensi quamdam renovationem meorum defectuum, ut novo modo incipiam cognoscere eosdem ad novam emendationem. Maxime autem sensi me egere novo modo recollectionis animae et quod ad hoc opus sit aliter me habere in externis meis, ut
si[6]
magis collectus et unitus, si volo invenire et retinere spiritum Domini
sanctificantem[7]
et ungentem, praecipue autem hic videbam mihi
_______________