f. 236v
cum dicit:
"Charitas benigna est, Charitas patiens est"[I] etc.
Illi ipsi, qui praesunt charitatis operibus male
patientes[1],
male benigni
sunt[2],
pauca credunt, aut sperant, nulla gravamina substinere possunt nullasque valent ex animo laeto sufferre proximorum imperfectiones.
sunt qui abusus dissimulant, nec tollere nituntur etc.
Hinc fit, ut multi homines multos abusus
potius non cognoscere dissimulat, quam eos tollere nitantur de
medio[3].
Habeat igitur charitas illas conditiones, quas Paulus enumerat, alioquin refrigescit.
Vice quadam dum essem in domo quadam venit in mentem id, quod audieram, nonnullos in Portugallia dixisse, dicebant autem timendum nobis esse de quibusdam
personis[4],
quod nec fecimus hactenus, nec
sumus facturi[5],
cum sciamus, illas maxime omnium consentaneas esse, et difensatrices catholicae, et sanctae Doctrinae, adversari autem omnibus, qui non ambulant in veritate docendi,
et[6]
sentiendi.
Ego nihilominus sensi in hoc loco magnam devotionem, orando
_______________
- ↑ 1Cor 13,4
_______________
- ↑ patientes] add. sunt MF
- ↑ sunt] om. MF
- ↑ potius ... medio] tam in politia ecclesiastica quam [in civili] tollant de medio magis, ex impatientia infrigidati, amarique zeli iustitiae quam ex fervore zeli ipsius charitatis MF [p. 688-689]
- ↑ personis] add. id MF
- ↑ sumus facturi] facturi sumus MF
- ↑ et] ac MF