f. 230r
volus [benevolus], benignus, ac facilis, tanquam conditionis illius amicus, et minimorum, ultimorumque consectator.
Sic fiet, ut omnes ad descensum pertrahas, ipse ad novissimum virorum descendens, qui fuit Christus Crucifixus.
Alia vice cum venissem ad Palatium volens audire praedicationem in Cappella Principis, factum est, ut prohiberer intrare,
quid cogitandum cum non possumus intrare.
quippe
qui[1]
essem ignotus Ianitori.
Sic permansi aliquandiu ante fores, ubi memini, quod saepe permiserim intrare in animam meam varias cogitationes
et[2]
malas, et varios
spiritus[3];
Iesum autem, et verba eius, ac spiritum eius ante ostium pulsare, et stare permiserim.
Cogitabam etiam qualiter Christus tam male receptus
ubique sit[4]
a Mundo.
Oravi etiam pro me, et pro Ianitore illo, ut nobis concederetur, ne ante fores Paradisi
diutius nos[5]
purgandos stare, exspectareque contingat.
Alia quoque
multa[6]
occurrerunt in eo loco, quibus valde compunctus sum, unde factum est, ut magis amarem ipsum Ianitorem, qui
_______________