f. 180r
memoriae eorum locus[1],
quae deorsum
ducuntur[2],
vel retrorsum.
Hic etiam clare cognovi (sicut et alias frequentissime) quam sit necessarium, ut per desiderium cognoscendi,
et[3]
sentiendi apprehendantur varii gradus nondum
possessae[4],
aut nondum perceptae
cognitionis[5]
eorum, quae Dei sunt, ut
tali desiderio flagrantes[6]
simus in continuo motu ad illa bona habenda, vel pacifice possidenda, non quia velimus inibi quiescere, sed
ut[7]
hoc modo quaeramus nobis stabilire gradus ad ascensum nostrum.
Hoc autem fieri poterit[8]
tripliciter, iuxta triplicem modum virtutum.
Primo quantum ad ea quae sunt divinae cognitionis, et affectuum, qui ad spiritum directe
spectant[9].
2o quantum ad ea, quae spectant directe ad nostram perfectionem.
3o quantum ad illa quae tangunt proximum.
Clarum est enim quo=
_______________