f. 154v
tis [multis] modis
mali[1]
habentes nescire representare miserias suas ipsi Deo, ac sanctis eius, sed semper recurrere ad humana remedia, et temporalia in quibus non est salus.
effundere corda afflicta coram Deo, etc.
Effundamus ergo semper coram illo corda nostra afflicta, quia ipse laborem, et dolorem considerat, ponderat, et poenitus novit aestimare qualis, et quantus sit.
In festo sanctae Apolloniae ego inveni satis bonam devotionem applicando missam ad eam personam, quecumque sit in mundo, quae maxime omnium
optat[2]
praecibus Ecclesiae
iuvari[3].
Optavi quoque liberationem a poenis purgatorii ei animae quaecumque sit, quae iustissime omnium de me conqueri possit, et maiori iure exigere orationes meas.
In hoc eodem die Sanctae Apolloniae ego habui memoriam quamdam, quod dum essem parvulus,
solebam ego[4]
orationem quandam leggere[5]
de hac sanctissima Virgine,
_______________