f. 59r
et cum essem in tali desiderio visum est mihi ac si intus me esset spes alicuius, qui velit[1] incipere volens servire alicui magno Domino prius servit ipsius servis probando se. servire magno alicui Domino, tot annos servit seruvs[2] probando se ipsum in conspecto[3] eorum spectat[4] quousque appareat, et videatur Domino suo esse dignus, qui admittatur pro servo suo[5], declarando voluntatem suam adit[6] cum hoc reprimebar[7] humiliando me voluntati Christi Domini Nostri, qui solus scit ordinem necessitatum nostrarum[8], et ea quae conveniunt Nostrae saluti.
In primis[9] vesperis assumptionis ego inveni multam devotionem dum essem in templo Virginis Mariae de Spira. Devotio ex cermimoniis, luminaribus. Itaque[10] omnes cerimoniae, luminaria cantus, organa[11], et honor reliquiarum, et ornamentorum haec omnia mihi dabant tantam devotionem quantam non possem[12] esplicare.
_______________
- ↑ velit] vellet MF
- ↑ servis] add. et MF
- ↑ conspecto] conspectu MF
- ↑ spectat] sperat MF
- ↑ servo suo] suo servo MF
- ↑ adit] ad id MF
- ↑ reprimebar] reprimebat et add. me MF
- ↑ necessitatum nostrarum] nostrarum necessitatum MF
- ↑ In primis] In primis MF
- ↑ Itaque] Ita quod MF
- ↑ cantus, organa] organa, cantus MF
- ↑ non possem] ego nescirem MF [p. 537]