Page:FC 1042.djvu/191

From GATE
Revision as of 09:20, 2 July 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 88r



fidem, et pietatem credentium ex beneplacito Dei nobis sunt parata tanquam praeambula ad ipsum, qui ad hoc nos mouet dans deuotionem piam affectionem, et fidem[1], non utique ipse[2] daret nisi esset ad ipsius honorem, et[3] utilitatem. Fit etiam[4] aliquando, ut ipse met Deus faciat nos sentire et experiri uirtutem aliquam suam per res sanctas, nobis non cogitantibus neque adhuc fidem circa talia habentibus, ita ut succurrat postea illud: "locus iste, aut res ista sancta est, et ego nesciebam"[I]. Postea autem excitatur deuotio et fides uissa prima operatione Dei absque nobis aut fide nostra facta. Sic igitur clare uidetur Deum ipsum glorificare[5] per se res
_______________

  1. cf. Ex 3,5; Gen 28,16

_______________

  1. fidem] add. humilibus et simplicibus, quam fidem ipse MF [p. 559]
  2. ipse] om. MF
  3. et] add. nostram MF
  4. etiam] autem MF
  5. glorificare] honorificare MF