Page:FC 1042.djvu/152

From GATE
Revision as of 16:28, 1 July 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 68v


cuiuscunque conditionis et in hoc descursu[1] sensi multam deuotionem desiderans quod Dominus Noster id concederet faciens mentionem quod pro singulis alijs Regnis idem fieri desiderabam.

Quodam die Dominico dum[2] dicerem officium aduertebam[3] quaedam uerba psalmorum specialia[4]: "Diligam te Domine fortitudo mea"[I], item: "Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus[5] adjutor meus protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus"[II] et ponderabam praedicta uerba cum fide et spe in Domino et magno desiderio amandi illum[6] postea considerans fragilitatem humanam esse maiorem et eius corruptionem faciliorem et desolutionem[7] corporis iam momentaneam super omnia alia[8] corpora considerando et[9] animam esse tam caecam et spiritum tam peruersum in seipso ad induendum[10] salus[11] suas


_______________

  1. Ps 17,2
  2. Ps 17,3

_______________

  1. descursu] discursu MF
  2. dum] cum MF [p. 544]
  3. aduertebam] adiungebam MF
  4. specialia] specialiter illa MF
  5. meus] add. Deus meus MF
  6. illum] ipsum MF
  7. desolutionem] dissolutionem MF
  8. omnia alia] alia omnia MF
  9. et] item MF
  10. induendum] iudicandum MF
  11. salus] om. MF