Page:FC 1042.djvu/144

From GATE
Revision as of 12:40, 24 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 64v


tristis, et alacris, quia aliquando considerans ueritatem suorum defectuum, aliquando[1] misericordias Domini, ego habui in offertorio illius uersus intelligentiam: Veritas mea, et misericordia mea cum ipso, quia deus aliquando ostendit iustitiam, aliquando misericordiam. "Veritas mea, et misericordia mea cum ipso"[I], et hoc consolatus sum, ut si aliquis mihi diceret quod Deus modo utitur ueritate, ostendens iustitiam, modo signis misericordiae, et in istis duobus exerceat[2] seruos suos.

In 8.a[3] Assumptionis Virginis Mariae, ego habui quamdam memoriam optimam super passionem Domini, quae fuit causa mihi inueniendi deuotionem in officio, et cum[4] solitis orationibus, et meditationibus meis, maxime super illud: Tristis est anima mea, etc. Transeat a me Calix iste, Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me[5], Mulier ecce filius tuus,


_______________

  1. Ps 88,25

_______________

  1. aliquando] alias MF
  2. exerceat] exercet MF
  3. 8.a] octaua MF
  4. cum] in MF
  5. dereliquisti me] me dereliquisti MF