Page:FC 1042.djvu/139

From GATE
Revision as of 15:45, 1 July 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 62r


et necessaria illius actualis motionis, et cooperationis sensibilis spiritus Sancti. Ego non spargerer tam cito, et perderem continentiam donorum Dei nec essem tam negligens, tam carnalis, et tam non uigilans in spiritu ad alia spiritualia, placeret[1] Diuinae bonitati ita me conformare[2] essentiali gratia sua[3], ut quotidie fortior, sapientior, ac[4] melior ad bene operandum efficiar[5], et quod tales habitus sint in anima corpore, et spiritu meo, quibus ego possim proficere in eius gratia, cessantibus meorum[6] actuum feruoribus ordinarijs[7].

Die sequenti Sanctae[8], Assumptionis in quo feci commemorationem Sancti[9] Rocchi, proposui eandem commemorationem facere in[10] singulis annis quia sic fit Parisijs, intellige in hoc die apud Carmelitanos ego habui magnam deuotionem, magnumque sensum illorum verborum Mariam sanctificans,


_______________

  1. placeret] placeat MF [p. 539]
  2. conformare] add. in MF
  3. gratia sua] gratiae suae MF
  4. ac] et MF
  5. efficiar] add. quando mihi, quod aduenerat, subtractum fieret MF
  6. meorum] om. MF
  7. feruoribus ordinarijs] spiritualibus feruoribus MF
  8. Sanctae] scilicet MF
  9. Sancti] om. MF
  10. in] om. MF