Page:FC 1042.djvu/139

From GATE
This page has been proofread



f. 62r


et necessaria illius actualis motionis, et cooperationis sensibilis spiritus Sancti. Ego non spargerer tam cito, et perderem continentiam donorum Dei nec essem tam negligens, tam carnalis, et tam non vigilans in spiritu ad alia spiritualia, placeret[1] Divinae bonitati ita me conformari[2] essentiali gratia sua[3], ut quotidie fortior, sapientior, ac[4] melior ad bene operandum efficiar[5], et quod tales habitus sint in anima corpore, et spiritu meo, quibus ego possim proficere in eius gratia cessantibus meorum[6] actuum fervoribus ordinariis[7].

Die sequenti Sanctae[8] Assuntionis in quo feci commemorationem Sancti[9] Rocchi proposui eandem commemorationem facere in[10] singulis annis quia sic fit Parisiis, intellige in hoc die apud Carmelitanos ego habui magnam devotionem, magnumque sensum illorum verborum Mariam Sanctificans,


_______________

  1. placeret] placeat MF [p. 539]
  2. conformari] add. in MF
  3. gratia sua] gratiae suae MF
  4. ac] et MF
  5. efficiar] add. quando mihi, quod advenerat, subtractum fieret MF
  6. om. MF
  7. fervoribus ordinariis] spiritualibus fervoribus MF
  8. Sanctae] scilicet MF
  9. Sancti] om. MF
  10. in] om. MF