Page:FC 1042.djvu/136

From GATE
Revision as of 15:44, 1 July 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 60v


deiectum[1], et tam[2] sine aliquo ordine ac alias, quando hoc modo deserebat me Dominus noster[3] priuatum alieni spiritus, et perseuerantem in meipsum[4]. Placeat Domino nostro Jesu Christo[5] dare mihi gratiam, ut ego possim quotidie crescere, ut fiam capacius vas continentiae[6] et mundius, et[7] sit in seipso paratum ad non admittendos malos[8], et ad recipiendos bonos. Hic recordatus sum, et notaui qualiter quasi per annum semper in praecipuis festiuitatibus me[9] compraehenderem, sine deuotione in qua[10] quae procederet ex motione interna spiritus, quae solet nos in[11] propria essentia in aliam multo meliorem mutare obseruando quando in nobis est cum sua praesentia, et uidetur[12] esse magnum donum Dei, quod homo saepe inueniatur


_______________

  1. deiectum] add. tam incontinens MF
  2. tam] om. MF
  3. noster] add. hoc modo MF
  4. meipsum] add. (cum sufficientia, tum ipsius gratia) MF
  5. Jesu Christo] om. MF
  6. continentiae] continentius MF
  7. et] ut MF
  8. malos] add. spiritus MF
  9. me] add. sine aliqua deuotione MF [p. 538]
  10. in qua] inquam MF
  11. in] a MF
  12. uidetur] add. mihi MF