This page has been proofread
f. 39v
fuit propria ego concipiebam in spiritu bono spem magnam, quam res spiritualis, et hereditas domini habitura sit[1] in quibus peregrini nos[2] non sumus per desideria, et cogitationes.
In die inventionis Sancti Stefani protomartiris dum considerarem illa corpora simul inventa, ego coepi per devota desideria[3] rogare Christum Dominum, ut tandem uelit mihi concedere ut hisce uideam oculis corpora gloriosa quorum reliquias aliquas hucusque uidi, et generaliter omnium beatorum. Semel dicendo officium dum sentirem destractiones[4], et desiderarem auferri[5] ego responsum in me habui id quod habueram[6] frequenter idem[7] quod nitendum fuisset extra tempus orationis
_______________