Page:FC 1042.djvu/501

From GATE
Revision as of 14:15, 25 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 243r



adiutorium illarum trium nativitatum benediceretur. Data est mihi autem sic[1] satis magna devotio. Die autem eiusdem mensis[2] XIIa[3], hora quarta ad vesperum obiit eadem Principissa, cuius anima requiescat in pace etc.[4]

In die exaltationis Sanctae Crucis dum irem celebratum, et quidam me in via alloqueretur petens[5], ut vellem ipsius confessionem audire, ut expurgari posset. esse scopam Christi pro conscientiis mundandis etc. Ego respondi me optare esse Christi scopam pro illius[6] conscientia mundanda[7]. Hic igitur coepit in me desiderium hoc, ut[8] essem[9] Christi scopa[10], ex quo[11] factum est ut haberem varias circa hanc sententiam interpretationes, quibus optabam appropinquari[12] ipsi scopae, qua domus emundatur, in hoc maxime quod semper relinquor miser, et immundus in aliorum emundatione et quod contraho varias

_______________

  1. sic] hic MF
  2. mensis] add. Iulii MF
  3. XIIa] duodecima et add. sub MF
  4. etc.] om. MF
  5. petens] add. ex me MF
  6. illius] ipsius MF
  7. mundanda] emundanda MF
  8. ut] add. incipiam MF
  9. essem] esse MF
  10. scopa] add. et dici MF
  11. ex quo] Sicque MF
  12. appropinquari] appropiari MF