Page:FC 1042.djvu/496

From GATE
Revision as of 13:08, 25 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 240v



Iesus Christus Dominus noster nihil ociosum permisit esse: non aspectum rerum: non auditum illius vocis[1]: nec illud ociosum fuit, quod ad quaedam loca diverteret, aut[2] ad quosdam homines oculos divexerit[3], quod nunc in terra, nunc in mari, nunc domi, nunc foris, nunc inter homines, nunc solus esse voluerit[4]. Ipsius stare, ipsius sedere, ipsius ambulare, ipsius commedere, ipsius[5] dormire, et cetera: ociosa enim non fuerunt, nos igitur non sinamus ociosum esse, quando[6] ad unum quemlibet[7], quacumque occasione accesserimus, sive ad visitandum, sive ad confitendum, sive[8] ad commedendum, sive ad quodvis nogotium spirituale peragendum[9] adducti fuerimus.

Remedium etc. Unum efficax remedium hic notato circa[10] tentationes carnales[11], occasionaliter occurrere solentes[12] illis qui transeunt[13] per diversoria, et per domos saecularium

_______________

  1. vocis] add. sed MF
  2. aut] quod MF
  3. divexerit] direxerit MF
  4. voluerit] noluerit MF
  5. ipsius] om. MF
  6. quando] quod MF
  7. quemlibet] add. vel praetereundum vel videndum MF
  8. sive ... sive] add. minus autem si MF
  9. sive ... peragendum] vel ad aliis convivendum aliquo MF
  10. circa] contra MF
  11. carnales] add. quae MF
  12. solentes] solent MF
  13. transeunt] om. MF