f. 230r
benignus, ac facilis, tanquam conditionis illius amicus, et minimorum, ultimorumque consectator.
Sic fiet, ut omnes ad descensum pertrahas, ipse ad nouissimum uirorum descendens, qui fuit Christus Crucifixus.
Alia uice cum uenissem ad Palatium uolens audire praedicationem in Cappella Principis, factum est, ut prohiberer intrare,
quid cogitandum cum non possumus intrare.
quippe
qui[1]
essem ignotus janitori.
Sic permansi aliquandiu ante fores, ubi memini, quod saepe permiserim intrare in animam meam uarias cogitationes
et[2]
malas, et uarios
spiritus[3],
Jesum autem, et uerba eius, ac spiritum eius ante ostium pulsare, et stare permiserim.
Cogitabam etiam qualiter Christus tam male receptus
ubique sit[4]
a mundo.
Oraui etiam pro me, et pro janitore illo, ut nobis concederetur, ne ante fores Paradisi
diutius nos[5]
purgandos stare, exspectareque contingat.
Alia quoque
multa[6]
occurrerunt in eo loco, quibus ualde compunctus sum, unde factum est, ut magis amarem ipsum janitorem, qui
_______________