Page:FC 1042.djvu/460

From GATE
Revision as of 13:17, 18 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 222v



celebravi missam pro quodam Monaco defuncto, quem mihi Martinus Sanctae Crucis commendarat[1], sicque data est mihi[2] devotio circa liberationem animarum defunctorum, et quidam novus sensus, ac intelligentia specialiter circa eos, qui pro minimis inibi detinebantur[3], quique ex toto quasi[4] sunt foelices. Imaginabar enim animas successive, et per incrementum[5] beatam vitam ingredi, fierique participes foelicitatis, quod intelligendum est de accidentali beatitudine; essentialis enim est tota simul, et perfecta possessio vitae interminabilis, statusque omnium beatorum[6] a[g]gregatione perfectus. Hic etiam ego recepi magnam spem temporis fore[7] serenitatem, scilicet[8] aliquot iam diebus anxie desideratam, et petitam. Hoc sentimentum fuit dum rogarem[9] Deum[10], ut dignaretur parcere pauperibus, quorum domus, vel alia quaecumque bona per talem inundatio=

_______________

  1. commendarat] add. ut virum sanctum MF
  2. mihi] add. magna MF
  3. detinebantur] detinentur MF
  4. ex toto quasi] quasi ex toto MF
  5. incrementum] incrementa MF
  6. beatorum] bonorum MF
  7. fore] om. MF
  8. scilicet] om. MF
  9. rogarem] rogassem MF
  10. Deum] Dominum MF