f. 221r
Seminare spiritualia eis qui dederunt temporalia.
seminent eisdem spiritualia, atque reponant,
frustraretur[1]
etenim, qui personis spiritualibus thesaurizant temporalia, si nullum tandem aliquando thesaurum spiritualem per ipsos
obseruatum[2],
et a[g]gregatum inuenirent, et idem
dicendum est[3]
de his omnibus,
qui[4] seruiunt in officijs
minoribus[5]
atque dignioribus.
Sic enim oportet ut comparticipes laborum, et
dolorum[6]
sint, et quietis, et consolationis.
Ad hoc facit id, quod omnibus sanctis dicturus est Christus:
"Intra in gaudium Domini tui"[I], tu uidelicet, qui intrasti in labores et compassiones eiusdem.
In die
Sanctorum[7]
Martyrum[8]
D. Bernardi[9],
Petri,
Accuntij[10],
Aidutij[11]
et Othonis, cum interessem diuinis officijs in ecclesia Sanctae Crucis Conimbricensis, ubi iacent corpora eorumdem, hic
ego inquam[12]
magno sentimento Compassionis affectus fui erga eos generaliter, qui sunt
_______________
- ↑ Mt 25,21
_______________
- ↑ frustraretur] frustrarentur MF
- ↑ obseruatum] asseruatum MF
- ↑ dicendum est] dixerim MF
- ↑ qui] add. Xpro. MF
- ↑ minoribus] add. ac uilioribus in ordine ad eos qui seruiunt in maioribus MF
- ↑ dolorum] add. comparticipes MF
- ↑ Sanctorum] add. quinque MF
- ↑ Martyrum] add. uidelicet MF
- ↑ D. Bernardi] Berardi MF
- ↑ Accuntij] Acurtii MF
- ↑ Aidutij] Adiuti MF
- ↑ ego inquam] inquam ego MF