Page:FC 1042.djvu/457

From GATE
Revision as of 11:04, 21 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 221r



Seminare spiritualia eis qui dederunt temporalia. seminent eisdem spiritualia, atque reponant, frustraretur[1] etenim, qui personis spiritualibus thesaurizant temporalia, si nullum tandem aliquando thesaurum spiritualem per ipsos obseruatum[2], et a[g]gregatum inuenirent, et idem dicendum est[3] de his omnibus, qui[4] seruiunt in officijs minoribus[5] atque dignioribus. Sic enim oportet ut comparticipes laborum, et dolorum[6] sint, et quietis, et consolationis. Ad hoc facit id, quod omnibus sanctis dicturus est Christus: Intra in gaudium Domini tui, tu uidelicet, qui intrasti in labores et compassiones eiusdem.

In die Sanctorum[7] Martyrum[8] D. Bernardi[9], Petri, Accuntij[10], Aidutij[11] et Othonis, cum interessem diuinis officijs in ecclesia Sanctae Crucis Conimbricensis, ubi iacent corpora eorumdem, hic ego inquam[12] magno sentimento Compassionis affectus fui erga eos generaliter, qui sunt

_______________

  1. frustraretur] frustrarentur MF
  2. obseruatum] asseruatum MF
  3. dicendum est] dixerim MF
  4. qui] add. Xpro. MF
  5. minoribus] add. ac uilioribus in ordine ad eos qui seruiunt in maioribus MF
  6. dolorum] add. comparticipes MF
  7. Sanctorum] add. quinque MF
  8. Martyrum] add. uidelicet MF
  9. D. Bernardi] Berardi MF
  10. Accuntij] Acurtii MF
  11. Aidutij] Adiuti MF
  12. ego inquam] inquam ego MF