Page:FC 1042.djvu/440

From GATE
Revision as of 10:44, 28 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 212v



In infirmitate quid Quodam[1] die, cum grauarer infirmitate, et sentirem meam ariditatem, uidererque mihi a Deo elongatus, occurrit mihi consolatio quaedam, in intelligentia verborum illorum: "Cum ipso sum in tribulatione"[I]. Sequenti die, uolens dormire (parum enim septem diebus prae infirmitate dormieram) coepi cogitare et mente voluere illud: "In pace in id ipsum dormiam et requiescam"[II] ubi etc.[2] Sequenti die, dum[3] caput doleret, et prae infirmitate nimium grauarer, coepi cogitare caput Christi spinis obsitum, et sic mihi[4] usque ad multas lachrimas compuncto[5] datum est[6] desiderare, ut caput meum spinoso capiti Christi adhaereret, et ibi pungeretur.

In die circumcisionis Domini quae fuit prima anni 1544 1544 ego cum multa deuotione agnoui Christum pro nobis signum circumcisionis[7] accepisse, sicque voluisse tanquam esset unus de populo Judaico reputari nomenque[8] inter homines accipere uoluisse[9]. Ex his
_______________

  1. Ps 90,15
  2. Ps 4,9

_______________

  1. Quodam] add. autem MF
  2. ubi etc.] om. MF
  3. dum] cum MF
  4. sic mihi] ibi MF
  5. compuncto] compunctus add. et MF
  6. est] add. mihi MF
  7. signum circumcisionis] circumcisionis signum MF
  8. nomenque] Item, quod nomen MF
  9. uoluisse] uoluerit MF