f. 211v
detinebantur[1]
a consequutione illius gloriae perfectae Dei, et ipsa Virgo et multi, aut plerique omnes alii Sancti a variis desideriis ad quae faestinabant; unde fiebat, ut non
sanarentur[2],
nec possent
sanari[3],
donec apparitura esset
gloria Dei[4]
etc.[5]
Alia
vice[6]
in die,
in[7]
quo
celebrarem[8]
officium Sanctissimorum Martirum
Processi[9],
et Martiniani, ego habui satis utilem considerationem circa quinque plagas Christi, et
hoc[10]
mihi incidit ex aspectu imaginis ipsius Crucifixi,
dum[11]
considerabam eas plagas manuum, et pedum, quasi quae me admonerent, esse nobis maxime
Insistendum circa perfecto bene operandi et bene desiderandi etc.
insistendum circa profectum bene operandi, et circa profectum bene desiderandi, sic ut
operibus[12]
affectibus laboremus.
Item[13]
simus diligentes,
ne[14]
timeamus pati ambulando, et peregrinando pedibus nostris sed potius ita vivamus, ut
tamen[15]
in manibus et pedibus appareant vestigia laborum sicut Paulus dicit de toto corpore suo:
_______________
- ↑ detinebantur] add. et retardabantur MF
- ↑ sanarentur] satiarentur MF
- ↑ sanari] satiari MF
- ↑ gloria Dei] Dei gloria MF
- ↑ etc.] om. MF
- ↑ vice] add. id est MF
- ↑ in] om. MF
- ↑ celebrarem] celebrabam MF
- ↑ Processi] Processus MF
- ↑ hoc] om. MF
- ↑ dum] om. MF
- ↑ operibus] add. et MF
- ↑ Item] add. ut MF
- ↑ ne] nec MF
- ↑ tamen] tandem MF