Page:FC 1042.djvu/431

From GATE
Revision as of 12:39, 14 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 208r



et proprii spiritus obligatione[1] proceditur[2] ad possessionem Dei; intrandum est enim per Angusta porta est Via, qua itur ad Cor. angustam portam, quae porta angusta si consideraretur[3] in unoquoque, ipsa est Via, qua itur ad cor, ad quod conversi intrant in veritatem, et Vitam. Cor enim in homine est primum, quod animatur ab anima[4], et ultimum, quod deseritur. Oportet igitur, ut paulatim reducamur, secundum totam animam sensitivam, et rationalem ad cor nostrum ut tandem illuc collecti, et[5] uniti transeamus[6] ad Vitam invisibilem[7], et[8] spiritualem, quae abscondita est in deo cum Christo etc.[9]

In die octavae Visitationis Beatae Mariae ego iterum recognovi gratiam tali die mihi factam in hoc, quod professus fuerim modum vivendi, qui est secundum Societatis institutionem[10] Jesu Christi, et rogavi ex viva[11] Cognitione, ut mihi detur gratia crescendi in omnibus iuxta vota huius instituti: ut per Castitatis modum[12] modum possim tandem invenire mund=[13],

_______________

  1. obligatione] abnegatione MF
  2. proceditur] procedere MF
  3. consideraretur] consideretur MF
  4. anima] add. nostra MF
  5. et] add. illic MF
  6. transeamus] add. inde MF
  7. invisibilem] indivisibilem MF
  8. et] ac MF
  9. etc.] om. MF
  10. Societatis institutionem] institutionem Societatis MF
  11. viva] una MF
  12. modum] uotum MF
  13. mundum] mundus MF