f. 208r
et proprij spiritus
obligatione[1]
proceditur[2]
ad possessionem Dei, intrandum est enim per
Angusta porta est via, qua iter ad Cor.
angustam portam, quae porta angusta si
consideraretur[3]
in unoquoque, ipsa est via qua itur ad cor, ad quod conuersi intrant in veritatem et vitam.
Cor enim in homine est primum, quod animatur ab
anima[4],
et ultimum, quod deseritur.
Oportet igitur, ut paulatim reducamur, secundum totam animam sensitiuam, et rationalem ad cor nostrum ut tandem illuc collecti,
et[5]
uniti
transeamus[6]
ad vitam
invisibilem[7],
et[8]
spiritualem, quae abscondita est in deo cum Christo
etc.[9]
In die octauae Visitationis Beatae Mariae ego iterum recognoui gratiam tali die mihi factam in hoc, quod professus fuerim modum uiuendi, qui est secundum
Societatis institutionem[10]
Jesu Christi, et rogaui ex
uiua[11]
cognitione, ut mihi detur gratia crescendi in omnibus iuxta vota huius instituti, ut per Castitatis
modum[12]
possim tandem inueniri mundus
_______________
- ↑ obligatione] abnegatione MF
- ↑ proceditur] procedere MF
- ↑ consideraretur] consideretur MF
- ↑ anima] add. nostra MF
- ↑ et] add. illic MF
- ↑ transeamus] add. inde MF
- ↑ invisibilem] indiuisibilem MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ etc.] om. MF
- ↑ Societatis institutionem] institutionem Societatis MF
- ↑ uiua] una MF
- ↑ modum] uotum MF