Page:FC 1042.djvu/427

From GATE
Revision as of 10:37, 28 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 206r



dum conuerterer ad Imaginem Virginis per cuius imagines[1] aspectum optabam, ut beata Virgo per quam praesentissima fide[2] menti meae. Ex loco ipso etiam in quo eram id est ex templo optabam cum bona deuotione, ut mihi daretur maior Virtus orandi iuxta pactum Dei, quod est ut fideles In templa specialiter exaudimur. specialiter ibi exaudiantur. In summa ego sensi hic[3] magnas esse earum[4] rerum Virtutes, ut[5] credentes non solum propter Pietatem fidei, sed etiam[6] primitus propter Dei ordinationem, et propter Verba ipsius et Sanctissimae[7] Matris Ecclesiae sensum. Ante Sacramentum positus, et flexis genibus humiliatus ego sensi magnam Deuotionem, considerando quod ibi realiter sit corpus Christi, et ex consequenti assistentia totius Sanctissimae[8] Trinitatis quodam mirabili modo, quo non adsit[9] rebus alijs, nec in alijs locijs, alia igitur ut imagines[10], aqua benedicta, et[11] templa, faciunt nobis adesse

_______________

  1. imagines] imaginis MF
  2. fide] fieret MF
  3. sensi hic] hic sensi MF
  4. earum] harum MF
  5. ut] apud MF
  6. etiam] add. et MF
  7. Sanctissimae] sanctae MF
  8. Sanctissimae] om. MF
  9. adsit] adsistit MF
  10. imagines] add. vt MF
  11. et] vt MF