f. 203v
Peccata varia offendono Dei sensus.
nimia
frigiditas[1]
et[2]
caliditas tactum, turpitudo porro,
et[3]
foeditas
potissimum[4]
ex sordibus luxuriae, et peccatorum carnalium id est quae sunt propter affectum carnis propriae, uel alienae cognoscitur foetor uero, ac malus odor depraehenditur ex malo nomine, ac mala fama.
Homo enim cuius vita scandalosa est, non solum apud bonos homines uiuus[5]
foetere dicitur, sed etiam apud Deum, et longe prius apud Deum, quia ipse prius uidet, et plura, et melius quam homines, amaritudo autem, ac insipiditas quae diuino gustui
displicet[6]
ex ira, superbia, inuidia, et peruersis odijs deprahenditur.
Tactus autem diuinus offenditur per accidiam, in qua frigent homines respectu bonarum actionum, et
ex[7]
concupiscentijs habendi quae est Auaritia.
Probet
se igitur[8]
homo ad proprios sensus internos, quia facile uidebit offendi oculos mentis suae a turpitudine corporalium immunditiarum
_______________