Page:FC 1042.djvu/416

From GATE
Revision as of 08:33, 1 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 200v



Eram igitur[1] dum vestirem[2], et dum absoluerem illa necessaria, quae praecedunt officium meum, totus collectus ad hoc unum considerandum[3], quod est bene et attente, et cum deuotione orare, ita ut in corde senserim ex hoc desiderio intrare quamdam bonam passionem, id est timorem, ut me non possem[4] conseruare in illa[5] dispositione. Haec bona dispositio durauit usque post Missam cum desiderio, ut semper eamdem uiam possem[6] tenere. Hic notaui quod bonum esset, ut Cor in tristitia propter priuationem diuinae assistentiae. cor nostrum semper esset uel in quadam tristitia propter priuationem diuinae assistentiae, atque illustrationis spiritualis[7] quae ex deuotione actuali solet percipi, uel in confortatione, et[8] praesentia eiusdem. Hoc[9] enim uidetur quoddam exercitium perpetuum ut sentiri possit quidnam sit[10] tandem aliquando priuari diuina uisione, et fruitione, et eandem possidere,

_______________

  1. igitur] add. interim MF
  2. vestirem] add. me MF
  3. considerandum] desiderandum MF
  4. possem] possim MF
  5. illa] ea MF
  6. possem] possim MF
  7. spiritualis] specialis MF
  8. et] ex MF
  9. Hoc] In hoc MF
  10. sit] om. MF