Page:FC 1042.djvu/413

From GATE
Revision as of 09:09, 30 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 199r



haeretici doctores discessionis et retrocessionis. ita ut uere dici possit, haereticos huius temporis esse doctores discessionis, et retrocessionis. Det Deus homines in contrarium sensum, id est qui factis, et uerbis doceant ueram unionem, et[1] accesum ad disciplinam, progressumque ad omnes uirtutes[a] christianas.

In die Sancti Joannis Baptistae ante missam ego sensi magnam deuotionem, in qua petebam gratiam bene ordinandi me ipsum, et omnia negotia mea, exercitia, et ea quae sunt spiritus mei. petitiones uariae. Primo[2] optabam ante omnia esse gratus, et acceptus Deo meo, per gratiam Jesu Christi Domini Nostri. 2o, ut digne ea possim praestare, quae sunt sacerdotis, pro ut est orare, sacrificare, meditari, etc. 3o ut ea exercitia quae mihi sunt ad proximos possim peragere iuxta praescriptum diuinae uoluntatis, idque siue haec sint circa familiares meos, siue circa quoscumque alios. 4o petebam specialem gratiam pro directione
_______________

  1. uirtutes] doctrinas ante correctionem

_______________

  1. et] om. MF
  2. Primo] om. MF