Page:FC 1042.djvu/402

From GATE
Revision as of 09:41, 26 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 193v



unquam[1] fueram expertus tam euidenter, licet frequenter mihi datum fuerit desiderium illam habendi, ipsa autem erat in hoc, quod Mens eleuata ad conspectum Dei. mens mea firmius et stabilius solito eleuaretur ad conspectum Dei qui est in Coelis. Alias ego sensi saepe[2] maiorem deuotionem circa intelligentiam uerborum, aut in aliquo spiritu qui animam meam uel compungeret, uel quocumque modo deuotam faceret. Hic uero fuit eleuatio apicis mentalis in qua[3] dabatur apprehendere presentiam Dei prout ipse habitat in templo suo coelesti, et sic coepi hic desiderare, et animo reuoluere[4], quid[5] posthac uellem[6] quaerere, ut augeatur talis gratia ad dicendas quascumque orationes meas uocales, aut mentales difficilis enim[7] uidebatur aliquantulum[8] talis mentis tensio ad ipsum Deum sed spes bona erat quod gratia confortatura esset mentem meam. Faciliusque[9] quoque uidebatur posse tempore orationis figi mentem uel in Christum crucifixum quasi esset coram me, uel in Virginem Matrem, aut etiam in[10]

_______________

  1. unquam] nunquam MF
  2. sensi saepe] saepe sensi MF
  3. qua] quo MF
  4. reuoluere] proponere> MF
  5. quid] quod MF
  6. uellem] uelim MF
  7. enim] nonnihil MF
  8. aliquantulum] om. MF
  9. Faciliusque] Facilius MF
  10. in] om. MF