f. 190r
haec incidunt tunc malo
inuehiri[1]
non simplex, et ens per se non ita continuum atque immutabile: nimium enim periculum esset ut ne totus statim inficerer, et ne
sic[2]
irreparabiliter caderem.
Benedictus
ergo[3]
Dominus noster Jesus Christus incarnatus, et mortuus per quem facti sumus tam multiplices tamque uariabiles in
varijs[4]
accidentibus per cuius gratiam fiet tandem, ut ueniamus ad omnimodam simplicitatem, et ad immutabilitatem, boni quidem in bonis coelestibus damnati autem in
damnis[5],
id est sic quod sancti totaliter penetrabuntur ab ipso summo bono cui in aeternum
venientur[6]
et mali ab ipsa miseria iniquitatis cui in sempiternum etiam coniungentur
etc.[7]
In die sancto pentecostes ego quaedam uiua desideria habui ad Deum, ut mihi daretur per Spiritum spirilualiter spiritualia intelligere et velle petebam
esse spirituale.
esse spirituale, viuere spirituale sentire spirituale
id[8]
ipsum ratiocinari spirituale pro quibus verbis magnum
_______________