f. 189r
esse homini, quod ita sit divisus in agendo ita
homo discontinuus non statim totus perditus.
discontinuus, atque etiam mutabilis.
Ex hoc enim factum est ut licet una aliqua ipsius portio apprehensa a malo, aut etiam
imperfecta[1]
fuerit,
nec[2]
tamen statim totus ipse homo sit perditus.
Item quod licet ad tempus
sit[3]
perditus quia tamen mutabilis est, et flexibilis non in eternum sit perditus.
Saepe sensualitas tota videtur infecta esse cum tamen ratio ipsa ac spiritus dissentientes non corrumpantur.
Haec autem in Angelis non poterant contingere etiam antequam essent confirmati, unde maximum periculum
inerat[4]
ne ruerent cum caeteris Apostatis statim enim ut apprehendissent malum propter simplicitatem naturae factum fuisset ut tota ipsorum natura fuisset infecta, nec fuisset locus, ut una in ipsis parte consentiente aliqua alia
dissentissent[5],
sed oportebat statim, aut totam naturam esse perfusam bono, aut totam
_______________