f. 186r
plus iuuat laetitia.
ipsa laetitia cui etiam aliquid vanitatis spiritualis superueniat, quam ipsa tristitia, cui aliquid frustraneae perturbationis est permixtum quae quidem perturbatio solet
exitum[1]
suum habere a
spiritu malo[2]
licet in
bono spiritu[3]
soleat
terminari[a]
sicut laetitia contraria solet quidem ortum habere per spiritum bonum et saepe terminari in spiritum malum.
Sicut enim bonus spiritus solet ex tristitijs sumere argumenta trahendi nos ad id quod solidum est bonum ut nos vere consoletur annihilata
tristitia[4]
ita quoque solet inimicus sumere occasionem ex laetitijs ut nos ad vanum gaudium deducat ex quo postea sequatur tristitia.
Caueantur igitur, id est obseruentur extrema horum excessuum, siue principia siue fines, ut cognoscantur spiritus suggestores et promotores, et terminatores talium motuum
animarum[5],
atque impressionum spiritualium.
In die Ascensionis mihi contigit quidam bonus
_______________
- ↑ ] sequitur in spirit malum, sed eras.
_______________