Page:FC 1042.djvu/384

From GATE
Revision as of 15:17, 11 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 184v



illae tres gratiae, id est vera cognitio, ac contritio peccatorum totius vitae anteactae, et haec est prima, 2a est[1] cognitio ordinationis totius[2] vitae, 3a est[3] firmum[4] propositum verae emendationis[5], et verae ordinationis ipsius vitae[6], et[7] in futurum. In 2a hebdomoda habenda iuxta scopum contemplationum vitae Christi, qui est ipsum cognoscere ad imitandum, ponuntur satis rationabiliter istae tres gratiae in colloqui[i]s (loquor semper de[8] colloquiis principalibus ad Virginem, ad Christum, et ad Patrem) Abnegatio sui est[9] prima, 2a contemptus Mundi[10], 3a est[11] perfectus amor servitii Christi Domini nostri. Multi enim bene sibi sentire videntur de servitio Christi[12], ac[13] ipsius personam diligere, quibus tamen non satis placent[14] negotia, in quibus consistit Christi servitium[15]. Hic[16] proinde saepe non sine consolatione multa cogitant de Christo, et

_______________

  1. est] om. MF
  2. totius] ipsius MF
  3. est] om. MF
  4. firmum] cognitio et MF
  5. emendationis] add. vitae MF
  6. vitae] om. MF
  7. et] om. MF
  8. de] add. tribus MF
  9. est] om. MF
  10. mundi] add. perfectus MF
  11. est] om. MF
  12. servitio Christi] primo MF
  13. ac] et MF
  14. placent] arrident MF
  15. servitium] servitus MF
  16. Hic] Hi MF