Page:FC 1042.djvu/370

From GATE
Revision as of 12:51, 10 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 177v


la [nulla] in eo loco, ac[1] tempore habebitur ratio a Deo, cum ipse omnipotens illa opera debeat operari[2], et aestimare iuxta caritatem, et liberalitatem suae humanitatis, et praemiare per suam infinitam potentiam divinitatis, quia[3] Christus infinitae humilitatis est, non potest fieri[4] ut quantumcunque minima opera facta in gratia obliviscatur, quia vero simul in infinitum dives est, non potest non munificentissime praemiare. Hic sensi quemdam bonum dolorem ex eo, quod his temporibus sic detractum est bonis operibus, quod quam[5] nulla iam ferme sit mentio praemiorum bonorum operum, ex quo sequitur, quod neque malorum operum retributio timeatur, sic tollitur spes inveniendi ea, quae in lacrimis seminantur, et tollitur metus peccatorum singulorum, quia non videtur poena talis[6] peccato respondens. In summa dum tollitur respectus eorum, quae corporaliter, sive bene sive

_______________

  1. ac] et MF
  2. operari] ponderare MF
  3. quia] add. enim MF
  4. non potest fieri] fieri non potest MF
  5. quod quam] quodque MF
  6. talis] tali MF