III. Parum etiam in his curatur, ut Alas in Cortina habeant, eo quod propugnacula sint vicinissima, ob totius Operis parvitatem; ac maiorem, quam fieri solet in maioribus, ad planum arcis habeant proportionem, adeoque militem capiant, qui defensioni sufficiat.
Multa alia, quae de Munimentorum Delineatione in charta & campis dici possent, omitto. Qui nosse volet usum Circini proportionatorii, aut Amussis Ferdinandeae, legat nostram Mathesin Caesaream, seu Amussim Ferdinandeam, ubi in Decade V. & VI. fuse ea de re agimus.
De Orthographia & Ichnographia Munitionum Regularium.
HActenus solum longitudines seu lineas externas Valli, Cortinae, Propugnaculorum, & similium Munitionis regularis partium definivimus, atque ob oculos posuimus; nunc earundem partium, aliarumque ad Munitiones spectantium latitudines & altitudines dabimus. Harum delineationem ac repraesentationem vocamus hic Orthographiam. Est enim Munimenti Orthographia, ut diximus supra in Prooemio Partis 2. nihil aliud quam valli, fossae, & aliarum eius partium plano verticali dissectarum repraesentatio. Ab aliis vocatur valli, fossae &c. Sectio, seu Intersectio; ab Italis Profilo, a Gallis Profil, a Germanis Durchschnitt. Causa Latinae & Germanicae appellationis est, quod, si plano aliquo verticali secarentur dictae partes in campi planitie exstructae, a